monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 11
Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. De Scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum Domino tuo redde. Nec ante quiete membra concedas, quam calathum pectoris tui, hoc subtegmine impleveris. Post Scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege: eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere; multis margaritis, unam redime margaritam. Sta, iuxta Ieremiam, in viis pluribus , ut ad illam viam quae ad Patrem ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum, sericarumque vestium, transfer ad scientiam Scripturarum. Ingredere terram repromissionis, lacte et melle manantem . Comede similam et oleum: vestire cum Ioseph variis indumentis : perforentur aures tuae cum Ierusalem sermone Dei; ut pretiosa ex illis novarum segetum grana dependeant. Habes Sanctum Exsuperium, probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.